- AELIUS Verus Caesar
- AELIUS Verus Caesarpost adoptionem ab Adriano Imperatore dictus est, qui antea L. Ceionius Commodus Verus dicebatur, gener fuit Nigrini, Adriano formâ commendatus. Ob huius adoptionem Imperator ludos Circenses dedit et donativum populo ac militibus expendit: ipsum Praeturâ honoravit ac statim Pannoniis imposuit, decretô Consulatu cum sumptibus, cundem secundum mox Consulem designavit. Quem cum minus sanum videret, saepissime dictavit, In caducum parietem nos inclinavimus et perdidimus quater millies H. S. quod populo et militibus pro adoptione Commodi dedimus. Quod paulo post eventus docuit: acceptô enim largius antidotô (acriore catharticô) ingravescente valetudine, per somnum periit, ipsis Kal. Ian. quare ab Adriano votorum causâ lugeri est vetitus, ne auspicatissimi diei religio luctu vitiaretur. Post obitum eius, Imperator valetudine tristiore ingruente, adoptavit Arrium Antoninum, qui postea Pius dictus est, vide Aelium Spartianum in Adriano. c. 23. Vitam eius idem Auctor scripsit, ubi inter alia, c. 2. Nihil habet in vita sua memorabile, inquit, nisi quod tantum Caesar est appellatus: non testamentô, ut ante solchat, neque eô modô, quô Traianus adoptatus est; sed eô prope genere; quo nostris temporibus -- Maximianus atque Constantius Caesares dicti sunt: quasi quidam Principum flii viri et designati augustae Maiestatis heredes, etc. Postea tamen, c. 3. Provinciae, cui praepositus fuerat, non defuit. Nam bene gestis rebus vel potius feliciter -- mediii Ducis famam obtinuit. Et in seqq. c. 5. Memor familiae suae, comptus, decorus, pulchritudinis regiae, oris venerandi, eloquentiae celsioris, versu facilis, in Rep. etiam non inutilis. Leviora sunt quae addit, ut quod tetrapharmacum invenerit, quod lectum eminentibus quatuor anacliteriis primus fecerit, quod cursoribus suis exemplo cupidinum alas apposuerit eosque ventorum nomiribus vocitaverit etc.Pater fuit Antonini Veri, qui adoptatus est a Marco. Statuae ei, iussu Adriani, per totum orbem colosseae positae, templaque in nonnullis Urbibus facta sunt. Idem Ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.